Thesauros Literature Philosophy Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales Seneca, Lucius Annaeus ca. 4 B.C.-65 A.D

Book 19

30 O quam magnis homines tenentur erroribus, qui ius dominandi trans maria cupiunt permittere felicissimosque se iudicant, si multassi multas later MSS.; simulatas BA. militemilite Buecheler; pro milite BA. provincias optinent et novas veteribus adiungunt, ignari, quod sit illud ingens parque dis regnum.
31 Imperare sibi maximum imperium est. Doceat me, quam sacra res sit iustitia alienum bonum spectans, nihil ex se petens nisi usum sui. Nihil sit illi cum ambitione famaque; sibi placeat.
31 Hoc ante omnia sibi quisque persuadeat: me iustum esse gratis oportet. Parum est; adhuc illud persuadeat sibi: me in hanc pulcherrimam virtutem ultro etiam inpendere iuvet. Tota cogitatio a privatis commodis quam longissime aversa sit. Non est quod spectes, quod sit iustae rei praemium; maius in iustoin iusto Schweighaeuser and Madvig; iniustae BA; in iustitia later MSS. est. Illud adhuc tibi adfige, quod paulo ante dicebam: nihil ad rem pertinere, quam multi aequitatem tuam noverint.
32 Qui virtutem suam publicari vult, non virtuti laborat, sed gloriae. Non vis esse iustusiustus later MSS.; intus BA. sine gloria? At mehercules saepe iustus esse debebis cum infamia. Et tunc, si sapis, mala opinio bene parta delectet. Vale.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme