Book 19
26
Textorium, inquis, totum mehercules istud, quod cum maxime agitur. Dissilio risu, cum mihi propono soloecismum animal esse et barbarismum et synlogismum et aptas illis facies tamquam pictor adsigno. Haec disputamus attractis superciliis, fronte rugosa? Non possum hoc loco dicere illud Caelianum: O tristes ineptias. Ridiculae sunt. Quin itaque potius aliquid utile nobis ac salutare tractamus et quaerimus, quomodo ad virtutes pervenire possimus, quae nos ad illas via adducat.
27
Doce me non an fortitudo animal sit, sed nullum animal felix esse sine fortitudine, nisi contra fortuita convaluit et omnis casus,casus later MSS.; causas BA. antequam exciperet, meditando praedomuit. Quid est fortitudo? Munimentum humanae imbecillitatis inexpugnabile, quod qui circumdedit sibi, securus in hac Vitae obsidione perdurat; utitur enim suis viribus, suis telis.
28
Hoc loco tibi Posidonii nostri referre sententiam volo: Non est quod umquam fortunae armis putes esse te tutum; tuis pugna. Contra ipsam fortuna non armat; itaque contra hostes instructi, contra ipsam inermes sunt.
29
Alexander Persas quidem et Hyrcanos et Indos et quicquid gentium usque in oceanum extendit oriens, vastabat fugabatque, sed ipse modo occiso amico, modo amisso iacebat in tenebris, alias scelus, alias desiderium suum maerens, victor tot regum atque populorum irae tristitiaeque succumbens. Id enim egerat, ut omnia potius haberet in potestate quam adfectus.