Thesauros Literature Philosophy Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales Seneca, Lucius Annaeus ca. 4 B.C.-65 A.D

Book 19

23 Ne putes autem primum meme added by Hermes. ex nostris non ex praescripto loqui, sed meae sententiae esse: inter Cleanthen et discipulum eius Chrysippum non convenit, quid sit ambulatio. Cleanthes ait spiritum esse a principali usque in pedes permissum, Chrysippus ipsum principale. Quidquid later MSS.; quod BA. est ergo, cur non ipsius Chrysippi exemplo sibi quisque se vindicet et ista tot animalia, quot mundus ipse non potest capere, derideat?
24 Non sunt, inquit, virtutes multa animalia, et tamen animalia sunt. Nam quemadmodum aliquis et poeta est et orator, et tamen unus, sic virtutes istae animalia sunt, sed multa non sunt. Idem est animus et animuset animus MSS.; del. Vulg. et iustus et prudens et fortis, ad singulas virtutes quodammodo se habens.
25 Sublata controversiasublata controversia Brakman; sublata MSS. convenit nobis. Nam et ego interim fateor animum animal esse, postea visurus, quam de ista re sententiam feram; actiones eius animalia esse nego. Alioqui et omnia verba erunt animalia et omnes versus; nam si prudens sermo bonum est, bonum autem omne animal est, sermo animal est.sermo animal est vulg.; om. MSS. Prudens versus bonum est, bonum autem omne animal est; versus ergo animal est. Ita arma virumque cano, animal est, quod non possunt rotundum dicere, cum sex pedes habeat.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme