Thesauros Literature Philosophy Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales Seneca, Lucius Annaeus ca. 4 B.C.-65 A.D

Book 19

19 Puta enim prudentiam esse; quomodo adsentietur oportet me ambulare? Hoc natura non recipit. Prudentia enim ei, cuius est, prospicit, non sibi. Nam nec ambulare potest nec sedere. Ergo adsensionem non habet, rationale animal non est. virtus si animal est, rationale est.
20 Rationale autem non est; ergo nec animal. Si virtus animal est, virtus autem bonum, non est omne bonum animal? Est. Hoc nostri fatentur.
20 Patrem servare bonum est, et sententiam prudenter in senatu dicere bonum est, et iuste decernere bonum est; ergo etet later MSS.; ut BA. patrem servare animal est et prudenter sententiam dicere animal est. Eo usque res exegit, ut risum tenere non possis: prudenter tacere bonum est, frugaliter cenare bonum estfrugaliter (bene) cenare bonum est Hense and later MSS.; om. BA.; ita et tacere et cenare animal est.
21 Ego mehercules titillare non desinam et ludos mihi ex istis subtilibus ineptus facere. Iustitia et fortitudo, si animalia sunt, certe terrestria sunt. Omne animal terrestre alget, esurit, sitit; ergo iustitia alget, fortitudo esurit, clementia sitit.
22 Quid porro? Non interrogabo illos, quam figuram habeant ista animalia? Hominis an equi an ferae? Si rotundam illis qualem deo dederint, quaeram, an et avaritia et luxuria et dementia aeque rotundae sint. Sunt enim et ipsae animalia. Si has quoque conrotundaverint, etiamnunc interrogabo, an prudens ambulatio animal sit. Necesse est confiteantur, deinde dicant ambulationem animal esse et quidem rotundum.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme