Book 19
15
Denique nullum animal pars est alterius animalis. Iustitia autem pars est animi; non est ergo animal, videor mihi in re confessa perdere operam; magis enim indignandum de isto quam disputandum est. Nullum animal alteri par est. Circumspice omnium corpora: nulli non et color proprius est et figura sua et magnitudo.
16
Inter cetera, propter quae mirabile divini artificis ingenium est, hoc quoque existimo, et quod in tanta copia rerum numquam in idem incidit; etiam quae similia videntur, cum contuleris, diversa sunt. Tot fecit genera foliorum: nullum non sua proprietate signatum. Tot animalia: nullius magnitudo cum altero convenit, utique aliquid interest. Exegit a se, ut quae alia erant, et dissimilia essent et inparia; virtutes omnes, ut dicitis, pares sunt. Ergo non sunt animalia.
17
Nullum non animal per se agit. virtus autem per se nihil agit, sed cum homine. Omnia animalia aut rationalia sunt, ut homines, ut di, aut inrationalia, ut ferae, ut pecora.aut pecora later MSS.; om. BA. virtutes utique rationales sunt; atqui nec homines sunt nec di; ergo non sunt animalia.
18
Omne rationale animal nihil agit, nisi primum specie alicuius rei inritatum est, deinde impetum cepit, deinde adsensio confirmavit hunc impetum. Quid sit adsensio, dicam. Oportet me ambulare: tunc demum ambulo, cum hoc mihi dixi et adprobavi hanc opinionem meam. Oportet me sedere: tunc demum sedeo. Haec adsensio in virtute non est.