Thesauros Literature Philosophy Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales Seneca, Lucius Annaeus ca. 4 B.C.-65 A.D

Book 19

4 Singula animalia singulas habere debent substantias; ista omnia unum animum habent; itaque singula esse possunt, multa esse non possunt. Ego et animal sum et homo, non tamen duos esse nos dices. Quare? Quia separati debent esse. Ita dico: alter ab altero debet esse diductus, ut duo sint. Quicquid in uno multiplex est, sub unam naturam cadit; itaque unum est.
5 Et animus meus animal est et ego animal sum, duo tamen non sumus. Quare? Quia animus mei pars est. Tune tunc aliquid per se numerabitur, cum per se stabit. Ubi vero alterius membrum erit, non poterit videri aliud. Quare? Dicam: quia quod aliud est, suum oportet esse et proprium et totum et intra se absolutum.
6 Ego in alia esse me sententia professus sum. Non enim tantum virtutes animalia erunt, si hoc recipitur, sed opposita quoque illis vitia et adfectus, tamquam ira, timor, luctus, suspicio. Ultra res ista procedet; omnes sententiae, omnes cogitationes animalia erunt. Quod nullo modo recipiendum est. Non enim quicquid ab homine fit, homo est.
7 Iustitia quid est? inquit. Animus quodammodo se habens. Itaque si animus animal est, et iustitia. Minime.iustitia minime later MSS.; iustitiam in me BA. Haec enim habitus animi est et quaedam vis; idem animus in varias figuras convertitur et non totiens animal aliudaliud later MSS.; alius BA. est, quotiens aliud facit. Nec illud, quod fit ab animo, animal est.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme