Thesauros Literature Philosophy Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales Seneca, Lucius Annaeus ca. 4 B.C.-65 A.D

Book 17_18

5 Haec omnia mores spectant; itaque suo loco posita sunt. At quae a dialecticis contra hanc opinionem dicuntur, segreganda fuerunt et ideo seposita sunt. Nunc, quia omnia exigis, omnia quae dicunt persequar, deinde singulis occurram.
6 Nisi aliquid praedixero, intellegi non poterunt quae refellentur. Quid est, quod praedicerepraedicere later MSS.: praecidere BA. velim? Quaedam continua corpora esse, ut hominem; quaedam esse composita, ut navem, domum, omnia denique, quorum diversae partes iunctura in unum coactae sunt; quaedam ex distantibus, quorum adhuc membra separata sunt, tamquam exercitus, populus, senatus. Illi enim, per quos ista corpora efficiuntur, iure aut officio cohaerent, natura diducti et singuli sunt. Quid est, quod etiamnunc praedicere velim?
7 Nullum bonum putamus esse, quod ex distantibus constat. Unouno later MSS.; unde BA. enim spiritu unum bonum contineri ac regi debet, unum esse unius boni principale. Hoc si quando desideraveris, per se probatur; interim ponendum fuit, quia in nosnos added by Schweighaeuser. nostra tela mittuntur.
8 Dicitis, inquit, nullum bonum ex distantibus esse? Claritas autem ista bonorum virorum secunda opinio est. Nam quomodo fama non est unius sermo nec infamia unius mala existimatio, sic nec claritas uni bono placuisse. Consentire in hoc plures insignes et spectabiles viri debent, ut claritas sit. Haec autem ex iudiciis pluriumplurium later MSS.; plurimum BA. efficitur, id est distantium; ergo non est bonum.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme