Book 17_18
2
Iuvabat de aeternitate animarum quaerere, immo mehercules credere. Praebebampraebebam Buecheler; credebam BA. enim me facilem opinionibus magnorum virorum rem gratissimam promittentium magis quam probantium. Dabam me spei tantae. Iam eram fastidio mihi, iam reliquias aetatis infractae contemnebam in immensum illud tempus et in possessionem omnis aevi transiturus; cum subito experrectusexperrectus later MSS.; experfectus BA. sum epistula tua accepta et tam bellum somnium perdidi. Quod repetam, si te dimisero, et redimam.
3
Negat me epistula prima totam quaestionem explicuisse, in qua probare conabar id quod nostris placet, claritatem, quae post mortem contingit, bonum esse. Id enim me non solvisse, quod opponitur nobis: Nullum, inquiunt, bonum ex distantibus. Hoc autem ex distantibus constat.
4
Quod interrogas, mi Lucili, eiusdem quaestionis est loci alterius, et ideo non hochoc added in later MSS. tantum, sed alia quoque eodemeodem later MSS.; om. BA. pertinentia distuleram. Quaedam enim, ut scis, moralibusmoralibus later MSS.; moralia BA. rationalia inmixta sunt. Itaque illam partem rectam et ad mores pertinentem tractavi: numquid stultum sit ac supervacuum ultra extremum diem curas, transmittere, an cadant bona nostra nobiscum nihilque sit eius, qui nullus est, an ex eo, quod, cum erit, sensuri non sumus, antequam sit, aliquis fructus percipipercipi later MSS.; percipit BA. aut peti possit.