Thesauros Literature Philosophy Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales Seneca, Lucius Annaeus ca. 4 B.C.-65 A.D

Book 17_18

16 Aiunt homines plus in alieno negotio videre, vitiovitio later MSS.; initio BA. hoc illis evenit, quos amor sui excaecat quibusque dispectum utilitatis timor in periculis excutit; incipiet sapere securior et extra metum positus. Sed nihilominus quaedam sunt, quae etiam sapientes in alio quam in se diligentius vident. Praeterea illud dulcissimum et honestissimum idem velle atque idem nolle sapiens sapienti praestabit; egregium opus pari iugo ducet.
17 Persolvi idpersolvi. id Windhaus; persolvit BA. quod exegeras, quamquam in ordine rerum erat, quas moralis philosophiae voluminibus complectimur. Cogita, quod soleo frequenter tibi dicere, in istis nos nihil aliud quam acumen exercere. Totiens enim illo revertor: quid ista me res iuvat? Fortiorem fac iam, iustiorem, temperantiorem. Nondum exerceri vacat; adhuc medico mihi opus est.
18 Quid me poscis scientiam inutilem? Magna promisisti; exige, vide. Dicebas intrepidum fore, etiam si circa me gladii micarent, etiam si mucro tangeret iugulum; dicebas securum fore, etiam si circa me flagrarent incendia, etiam si subitus turbo toto navem meam mari raperet. Hanc mihi praesta curam, utpraesta curam ut Hense; praestaturum BA. voluptatem, ut gloriam contemnam. Postea docebis inplicta solvere, ambigua distinguere, obscura perspicere; nunc doce quod necesse est. Vale.
← Previous 53 / 53

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme