Book 17_18
10
Adice nunc, quod omnibus inter se virtutibus amicitia est. Itaque prodest, qui virtutes alicuius paris suiparis sui Buecheler; partes sui BA; pares suis later amat amandasque invicem praestat. Similia delectant; utique ubi honesta sunt et probare ac probari sciunt.
11
Etiamnunc sapientis animum perite movere nemo alius potest quam sapiens, sicut hominem movere rationaliter non potest nisi homo. Quomodo ergo ad rationem movendam ratione opus est, sic ut moveatur ratio perfecta, opus est ratione perfecta.
12
Prodesse dicuntur et qui media nobis largiuntur, pecuniam, gratiam, incolumitatem, alia in usus vitae cara aut necessaria. In his dicetur etiam stultus prodesse sapienti. Prodesse autem est animum secundum naturam movere virtute sua ut eius, qui movebitur. Hoc non sine ipsius quoque, qui proderit, bono fiet. Necesse enim alienam virtutem exercendo exerceat et suam.
13
Sed ut removeas ista, quae aut summa bona sunt aut summorum efficientia, nihilominus prodesse inter se sapientes possunt. Invenire enim sapientem sapienti per se res expetendaexpetenda later MSS.; excedenda BA1. est, quia natura bonum omne carum est bono et sic quisque conciliatur bono quemadmodum sibi.