Thesauros Literature Philosophy Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales Seneca, Lucius Annaeus ca. 4 B.C.-65 A.D

Book 17_18

7 Illoillo Windhaus; uno BA. modo dicas licet non esse in melle dulcedinem: nam ipse ille, qui esse debeat, ita aptatus lingua palatoque est ad eiusmodi gustum, ut illa talis sapor capiat, autaut add. Klammer. offendetur. Sunt enim quidam, quibus morbi vitio mel amarum videatur. Oportet utrumque valere,valere Haase; colore or calere MSS. ut et ille prodesse possit et hic profuturo idonea materia sit.
8 Sisi add. Gertz. in summum, inquit, perductoperducto Pincianus; perductum BA. calorem calefieri supervacuum est, et in summum perducto bonum supervacuum est sisi add. Buecheler. qui prosit. Numquid instructus omnibus rebus agricola ab alio instrui quaerit? Numquid armatus miles, quantum in aciem exituro satis est tuti,tuti Buecheler; uti BA. amplius arma desiderat? Ergo nec sapiens; satis enim vitae instructus, satis armatus est.
9 Ad haec respondeo: et qui in summo est calore, opus est calore adiecto,in adiecto Madvig; in summa motus est calore adiecto BA ut summum teneat. Sed ipse se, inquit, calor continet. Primum multum interest inter ista, quae comparas; calor enim unus est, prodesse varium est. Deinde calor non adiuvatur adiectione caloris, ut caleat; sapiens non potest in habitu mentis suae stare, nisi amicos aliquos similes sui admisit, cum quibus virtutes suas communicet.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme