Thesauros Literature Philosophy Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales Seneca, Lucius Annaeus ca. 4 B.C.-65 A.D

Book 17_18

2 Peritos luctandi usus exercet; musicum, qui paria didicit, movet. Opus est et sapienti agitationesapienti agitatione later MSS.; sapientia cogitatione BA. virtutum: ita quemadmodum ipse se movet, sic movetur ab alio sapiente.
3 Quid sapiens sapienti proderit? Impetum illi dabit, occasiones actionum honestarum commonstrabit. Praeter haec aliquas cogitationes suas exprimet: docebit, quae invenerit. Semper enim etiam a sapiente restabit, quod inveniat et quo animus eius excurrat.
4 Malus malo nocet facitque peiorem, iram eiuseius later MSS.; metus BA. incitando, tristitiae adsentiendo, voluptates laudando, et tunc maxime laborant mali, ubi plurimum vitia miscuere, et in unum conlata nequitia est. Ergo ex contrario bonus bono proderit. Quomodo? inquis.
5 Gaudium illi adferet, fiduciam confirmabit, ex conspectu mutuae tranquillitatis crescet utriusque laetitia. Praeterea quarumdam illi rerum scientiam tradet; non enim omnia sapiens scit. Etiam si sciret, breviores vias rerum aliqui excogitare posset et has indicare, per quas facilius totum opus circumfertur.
6 Proderit sapienti sapiens, non scilicet tantum suis viribus, sed ipsius, quem adiuvat. Potest quidem ille etiam relictus sibi explicare partes suas; nihilominus adiuvat etiam currentem hortator.
6 Non prodest sapienti sapiens, sed sibi ipse. Hoc scias: detrahe illi vim propriam, et ille nihil aget.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme