Thesauros Literature Philosophy Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales Seneca, Lucius Annaeus ca. 4 B.C.-65 A.D

Book 17_18

5 Servi me reliquerunt. Alium compilaverunt, alium accusaverunt, alium occiderunt, alium prodiderunt, alium calcaverunt, alium veneno, alium criminatione petierunt; quicquid dixeris, multis accidit. Deinceps quae multa et varia sunt, in nos tela deriguntur.varia sunt, in nos tela deriguntur Hense; B and A omit tela and read dirigantur. Quaedam in nos fixa sunt, quaedam vibrant et cum maxime veniunt, quaedam in alios perventura nos stringunt.
6 Nihil miremur eorum, ad quae nati sumus, quae ideo nulli querenda, quia paria sunt omnibus. Ita dico, paria sunt; nam etiam quod effugit aliquis, pati potuit. Aequum autem ius est non quo omnes usi sunt, sed quod omnibus latum est. Imperetur aequitas animo et sine querella mortalitatis tributa pendamus.
7 Hiems frigora adducit: algendum est. Aestas calores refert: aestuandum est. Intemperies caeli valitudinem temptat: aegrotandum est. Et fera nobis aliquo loco occurret et homo perniciosior feris omnibus. Aliud aqua, aliud ignis eripiet. Hanc rerum condicionem mutare non possumus; illud possumus, magnum sumere animum et viro bono dignum, quo fortiter fortuita patiamur et naturae consentiamus.
8 Natura autem hoc, quod vides, regnum mutationibus temperat; nubilo serena succedunt; turbantur maria, cum quieverunt; fiant in vicem venti; noctem dies sequitur; pars caeli consurgit, pars mergitur. Contrariis rerum aeternitas constat.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme