Thesauros Literature Philosophy Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales Seneca, Lucius Annaeus ca. 4 B.C.-65 A.D

Book 17_18

2 Nihil horum insolitum, nihil inexpectatum est. Offendi rebus istis tam ridiculum est quam queri, quod spargaris in publico aut inquineris in luto. Eadem vitae condicio est, quae balnei, turbae, itineris: quaedam in te mittentur,in te mittentur Lipsius; intermittentur BA. quaedam incident. Non est delicata res vivere. Longam viam ingressus es; et labaris oportet et arietes et cadas et lasseris et exclames: O mors! id est mentiaris. Alio loco comitem relinques, alio efferes, alio timebis; per eiusmodi offensas emetiendum est confragosum hoc iter.
3 Mori vult? Praeparetur animus contra omnia; sciat se venisse, ubi tonat fulmen. Sciat se venisse, ubi Luctus et ultrices posuere cubilia curae Pallentesque habitant morbi tristisque senectus. In hoc contubernio vita degenda est. Effugere ista non potes, contemnere potes. Contemnes autem, si saepe cogitaveris et futura praesumpseris.
4 Nemo non fortius ad id, cui se diu conposuerat, accessit et duris quoque, si praemeditata erant, obstitit. At contra inparatus etiam levissima expavit. Id agendum est, ne quid nobis inopinatum sit. Et quia omnia novitate graviora sunt, hoc cogitatio adsidua praestabit, ut nulli sis malo tiro.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme