Thesauros Literature Philosophy Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales Seneca, Lucius Annaeus ca. 4 B.C.-65 A.D

Book 17_18

4 Odium aut estaut est Haase; autem BA. ex offensa: hoc vitabis neminem lacessendo; aut gratuitum: a quo te sensus communis tuebitur. Fuit hoc multis periculosum; quidam odium habuerunt nec inimicum. Illud, ne timearis, praestabit tibi et fortunae mediocritas et ingenii lenitas; eum esse te homines sciant, quem offendere sine periculo possint; reconciliatio tua et facilis sit et certa. Timeri autem tam domi molestum est quam foris, tam a servis quam a liberis. Nulli non ad nocendum satis virium est. Adice nunc, quod qui timetur, timet; nemo potuit terribilis esse secure.
5 Contemptus superest, cuius modum in sua potestate habet, qui illum sibi adiunxit, qui contemnitur quia voluit, non quia debuit. Huius incommodum et artes bonae discutiunt et amicitiae eorum, qui apud aliquem potentem potentes sunt, quibus adplicari expediet, non inplicari, ne pluris remedium quam periculum constet.
6 Nihil tamen aeque proderit quam quiescere et minimum cum aliis loqui, plurimum secum. Est quaedam dulcedo sermonis, quae inrepit et eblanditurinrepit et eblanditur Pincianus; inrepitete blanditur BA. et non aliter quam ebrietas aut amor secreta producit. Nemo quod audierit, tacebit. Nemo quantum audierit, loquetur. Qui rem non tacuerit, non tacebit auctorem. Habet unusquisque aliquem, cui tantum credat, quantum ipsi creditum est. Ut garrulitatem suam custodiat et contentus sit unius auribus, populum faciet, sisi Buecheler; sic BA. quod modo secretum erat, rumor est.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme