Thesauros Literature Philosophy Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales Seneca, Lucius Annaeus ca. 4 B.C.-65 A.D

Book 17_18

27 Si tamen exemplum desideratis, accipite Socraten, perpessicium senem, per omnia aspera iactatum, invictum tamen et paupertate, quam graviorem illi domestica onera faciebant, et laboribus, quos militares quoque pertulit. Quibus ille domi exercitus est,est later MSS.; om. BA. sive uxorem eius reminiscimurreminiscimur added by Hense. moribus feram, lingua petulantem, sive liberos indociles et matri quam patri similiores. Si vere reputes,reputes added by Hense. aut in bello fuit aut in tyrannide aut in libertate bellis ac tyrannis saeviore. viginti et septem annis pugnatum est; post finita arma triginta tyrannis noxae dedita est civitas, ex quibus plerique inimici erant.
28 Novissima damnatio est sub gravissimis nominibusnominibus Lipsius; hominibus BA. impleta: obiecta est et religionum violatio et iuventutis corruptela, quam inmittere in deos, in patres, in rem publicam dictus est. Post haec carcer et venenum. Haec usque eo animum Socratis non moverant, ut ne vultum quidem moverent. O illammoverent. o illam Buecheler; moverint. Illam BA. mirabilem laudem et singularem! Usque ad extremum nec hilariorem quisquam nec tristiorem Socraten vidit. Aequalis fuit in tanta inaequalitate fortunae.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme