Thesauros Literature Philosophy Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales Seneca, Lucius Annaeus ca. 4 B.C.-65 A.D

Book 17_18

21 Ad meliores transi: cum Catonibus vive, cum Laelio, cum Tuberone. Quod si convivere etiam Graecis iuvat, cum Socrate, cum Zenone versare; alter te docebit mori, si necesse erit, alter, antequam necesse erit. vive cum Chrysippo, cum Posidonio: hi tibi tradent humanorum divinorumque notitiam, hi iubebunt in opere esse nec tantum scite loqui et in oblectationem audientium verba iactare, sed animum indurare et adversus minas erigere.
22 Unus est enim huius vitae fluctuantis et turbidae portus eventura contemnere, stare fidenter ac paratumac paratum Gemoll; ad partum BA. tela fortunae adverso pectore excipere, non latitantem nec tergiversantem.
23 Magnanimos nos natura produxit et ut quibusdam animalibus ferum dedit, quibusdam subdolum, quibusdam pavidum, ita nobis gloriosum et excelsum spiritum, quaerentem ubi honestissime, non ubi tutissime vivat, simillimum mundo, quem quantum mortalium passibuspassibus later MSS.; passus BA. licet, sequitur aemulaturque. Profert se, laudari et aspici credit. Dominusdominus later MSS.; om. BA. omnium est, supra omnia est;

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme