Book 17_18
18
Fregit aliquis crus aut extorsit articulum: non vehiculum navemque conscendit, sed advocat medicum, ut fracta pars iungatur, ut luxata in locum reponatur. Quid ergo? Animum tot locis fractum et extortum credis locorum mutatione posse sanari? Maius est istud malum, quam ut gestatione curetur.
19
Peregrinatio non facit medicum, non oratorem, nulla ars loco discitur.
19
Quid ergo? Sapientia, arssapientia, ars Hense; sapientia, res BA. omnium maxima, in itinere colligitur? Nullum est, mihi crede, iter, quod tete Erasmus; se BA. extra cupiditates, extra iras, extra metus sistat; aut si quod esset, agmine facto gens illuc humana pergeret. Tamdiu ista urguebunt mala macerabuntque per terras ac maria vagum, quamdiu malorum gestaveris causas.
20
Fugam tibi non prodesse miraris? Tecum sunt, quae fugis. Te igitur emenda, onera tibi detrahe et demendademenda Hense; emenda BA. desideria intra salutaremsalutarem Haase; salutem BA. modum contine. Omnem ex animo erade nequitiam. Si vis peregrinationes habere iucundas, comitem tuum sana. Haerebit tibi avaritia, quamdiu avaro sordidoque convixeris; haerebit tumor,haerebit tumor later MSS.; habebit timor BA. quamdiu superbo conversaberis. Numquam saevitiam in tortoris contubernio pones. Incendent libidines tuas adulterorum sodalicia.
21
Si velis vitiis exui, longe a vitiorum exemplis recedendum est. Avarus, corruptor, saevus, fraudulentus, multum nocituri, si prope a te fuissent, intra te sunt.