Thesauros Literature Philosophy Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales Seneca, Lucius Annaeus ca. 4 B.C.-65 A.D

Book 17_18

8 O quam bene cum quibusdam ageretur, si a se aberrarent! Nunc premuntpremunt Bartsch; primum BA. se ipsi,ipsi Hense; ipsos BA. sollicitant, corrumpunt, territant. Quid prodest mare traicere et urbes mutare? Si vis ista, quibus urgueris, effugere, non aliubi sis oportet, sed alius. Puta venisse te Athenas, puta Rhodon; elige arbitrio tuo civitatem: quid ad rem pertinet, quos illa mores habeat? Tuos adferes.
9 Divitias iudicabis bonum: torquebit te paupertas, quod est miserrimum, falsa. Quamvis enim multum possideas, tamen, quia aliquis plus habet, tantotanto later MSS.; quanto BA. tibi videris defici, quanto vinceris. Honores iudicabisiudicabis Cod. Velz.; iudicatus BA. bonum: male te habebit ille consul factus, ille etiam refectus, invidebis,invidebis later MSS.; videberis BA. quotiens aliquem in fastis saepius legeris. Tantus erit ambitionis furor, ut nemo tibi post te videatur, si aliquis ante te fuerit.
10 Maximum malum iudicabis mortem, cum incum in later MSS.; cum BA. illa nihil sit mali, nisi quod ante ipsam est, timeri. Exterrebunt te non tantum pericula, sed suspiciones; vanis semper agitaberis. Quid enim proderit evasisse tot urbes Argolicas mediosque fugam tenuisse per hostis? Ipsa pax timores sumministrabit. Ne tutis quidem habebitur fides consternata semel mente; quae ubi consuetudinem pavoris inprovidi fecit, etiam ad tutelam salutis suae inhabilis est.est later MSS.; es BA. Non enim vitat, sed fugit. Magis autem periculis paternus aversi.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme