Thesauros Literature Philosophy Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales Seneca, Lucius Annaeus ca. 4 B.C.-65 A.D

Book 17_18

1 In Nomentanum meum fugi, quid putas? Urbem? Immo febrem et quidem subrepentem. Iam manum mihi iniecerat. Medicus initia esse dicebat motis venis et incertis et naturalem turbantibus modum. Protinus itaque parari vehiculum iussi; Paulina mea retinente exire perseveravi; illud mihi ore erat domini mei Gallionis, qui cum in Achaia febrem habere coepisset, protinus navem ascendit clamitans non corporis esse, sed loci morbum.
2 Hoc ego Paulinae meae dixi, quae mihi valitudinem meam commendat. Nam cum sciamsciam later MSS.; scias BA. spiritum illius in meo verti, incipio, ut illi consulam, mihi consulere. Et cum me fortiorem senectus ad multa reddiderit, hoc beneficium aetatis amitto, venit enim mihi in mentem, in hoc sene et adulescentem esse, cui parcitur. Itaque quoniam ego ab illa non impetro, ut me fortius amet, a mea me was inserted by Gertz at this point; Muretus placed it after illa. impetrat illa, ut me diligentius amem.
3 Indulgendum est enim honestis adfectibus; et interdum, etiam si premunt causae, spiritus in honorem suorum vel cum tormento revocandus et in ipso ore retinendus est, cum bono viro vivendum sit non quamdiu iuvat sed quamdiu oportet. Ille, qui non uxorem, non amicum tanti putat, ut diutius in vita commoretur, qui perseverabit mori, delicatus est.
3 Hoc quoque imperet sibi animus, ubi utilitas suorum exigit, nec tantum, si vult mori, sed si coepit, intermittat et suis sesuis se later MSS.; suis BA. commodet.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme