Book 17_18
2
Erras, si istorum tibi qui occurrunt vultibus credis; hominum effigies habent, animos ferarum, nisi quod illarum perniciosusperniciosus von Ian; perniciosius BA. est primus incursus; quos transiere, non quaerunt. Numquam enim illas ad nocendum nisi necessitas incitat; autincitat: aut Buecheler; inicit, hae aut BA. fame aut timore coguntur ad pugnam; homini perdere hominem libet.
3
Tu tamen ita cogita, quod ex homine periculum sit, ut cogites, quod sit hominis officium. Alterum intuere, ne laedaris, alterum ne laedas. Commodis omnium laeteris, movearis incommodis et memineris, quae praestare debeas, quae cavere.
4
Sic vivendo quid consequaris? Non te ne noceant, sed ne fallant. Quantum potes autem, in philosophiam recede: illa te sinute sinu Erasmus; te nisu BA. suo proteget, in huius sacrario eris aut tutus aut tutior. Non arietant inter se nisi in eadem ambulantes via.via Madvig; quia BA. Ipsam autem philosophiam non debebis iactare; multis fuit periculi causa insolenter tractata et contumaciter.
5
Tibi vitia detrahat, non aliis exprobret. Non abhorreat a publicis moribus nec hoc agat, ut quicquid non facit, damnare videatur. Licet sapere sine pompa, sine invidia. Vale.