Thesauros Literature Philosophy Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales Seneca, Lucius Annaeus ca. 4 B.C.-65 A.D

Book 17_18

30 Quidni non timeat qui mori sperat? Is quoque,qui mori sperat? is quoque Buecheler; qui mori speriat. Se quoque BA. qui animum tamdiu iudicat manere, quamdiu retinetur corporis vinculo, solutum statim spargit, ut etiam post mortem utilis esse possit. Quamvis enim ipse ereptus sit oculis, tamen Multa viri virtus animo multusque recursat Gentis honos. Cogita, quantum nobis exempla bona prosint: scies magnorum virorum non minus praesentiam esse utilem quam memoriam. Vale.
1 Quid ista circumspicis, quae tibi possunt fortasse evenire, sed possunt et non evenire? Incendium dico, ruinam, alia, quaeincendium alia quae Pincianus; incidentium aliqua BA. nobis incidunt, non insidiantur; illa potius vide, illa devita, quaeilla de vita quae later MSS.; illa videvita illa quae BA. nos observant, quae captant. Rariores suntrariores sunt Gruter: pari essunt BA. casus, etiam si graves, naufragium facere, vehiculo everti; ab homine homini cotidianum periculum. Adversus hoc te expedi, hoc intentis oculis intuere. Nullum est malum frequentius, nullum pertinacius, nullum blandius.
2 Acac Buecheler; ab BA. tempestas minatur antequam surgat, crepant aedificia antequam corruant, praenuntiat fumus incendium; subita est ex homine pernicies et eo diligentius tegitur, quo propius accedit.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme