Thesauros Literature Philosophy Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales Seneca, Lucius Annaeus ca. 4 B.C.-65 A.D

Book 17_18

27 Nunc tibi non est novum separari ab eo, cuius ante pars fueris; aequo animo membra iam supervacua dimitte et istuc corpus inhabitatum diu pone. Scindetur, obruetur, abolebitur. Quid contristaris? Ita solet fieri: pereunt sempersemper Pincianus; saepe BA. velamenta nascentem. Quid ista sic diligis quasi tua? Istis opertus es. veniet, qui te revellat dies et ex contubernio foedi atque olidi ventris educat.
28 Huic nunc quoque tu, quantum potes, subdue subduc te voluptatique,subdue te voluptatique Bartsch and Hense; subvoluptariquae BA. nisi quae necessariis seriisquenecessariis seriisque Hense; necessariisque BA. cohaerebit; alienus iam hinc altius ab quid sublimiusque meditare. Aliquando naturae tibi arcana retegentur, discutietur ista caligo et lux undique clara percutiet.
28 Imaginare tecum, quantus ille sit fulgor tot sideribus inter se lumen miscentibus; nulla serenum umbra turbabit. Aequaliter splendebit omne caeli latus; dies et nox aeris infimi vices sunt. Tunc in tenebris vixisse te dices, cum totam lucem et totus aspexeris, quam nunc per angustissimas oculorum vias obscure intuens. Et tamen admirans illam iam procul; quid tibi videbitur divina lux, cum illam suo loco videris?
29 Haec cogitatio nihil sordidum animo subsidere sinit, nihil humile, nihil crudele. Deos rerum omnium esse testes ait. Illis nos adprobari, illis in futurum parari iubet et aeternitatem proponere. Quam qui mente concepit, nullos horret exercitus, non ferretur tuba, nullis ad timorem minis agitur.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme