Book 17_18
18
Utrum laudati an laudantis? Utriusque, Meum, qui laudor; quia natura menatura me later MSS.; naturam mea BA. amantem omnium genuit, et bene fecisse gaudeo, et gratos me invenisse virtutum interpretes laetor; hoc pluriumplurium later MSS.; plurimum BA. bonum est, quod grati sunt, sed et meum. Ita enim animo conpositus sum, utut later MSS.; et BA. aliorum bonum meum iudicem, utique eorum, quibus ipseipse or istius later MSS.; iste BA. sum boni causa.
19
Est istud laudantium bonum, virtute enim geritur; omnis autem virtutis actio bonum est. Hoc contingere illis non potuisset, nisi ego talis essem. Itaque utriusque bonum est merito laudari, tam mehercules quam bene iudicasse iudicantis bonum est et eius, secundum quem iudicatum est. Numquid dubitas, quin iustitia et habentis bonum sit et autem sit eius, cui debitum solvit? Merentem laudare iustitia est; ergo utriusque bonum est.
20
Cavillatoribus istis abunde responderimus.responderimus Pincianus; respondebimus BA. Sed non debet hoc nobis esse propositum arguta disserere et philosophiam in has angustias ex sua maiestate detrahere; quanto satius est ire apertaaperta later MSS.; aperte BA1. via et recta quam sibi ipsum flexus disponere, quos cum magna molestia debeas relegere? Neque enim quicquam aliud istae disputationes sunt quam inter se perite captantium lusus.