Book 17_18
15
Praeterea aliud est laus, aliud laudatio, haec et vocem exigit. Itaque nemo dicit laudem funebrem, sed laudationem, cuius officium oratione constat. Cum dicimus aliquem laude dignum, non verba illi benigna hominum, sed iudicia promittimus. Ergo laus etiam taciti est bene sentientis ac bonum virum apud se laudantis.
16
Deinde, ut dixi, ad animum refertur laus, non ad verba, quae conceptam laudem egerunt et in notitiamin notitiam later MSS.; innocentiam BA. plurium emittunt. Laudat qui laudandum esse iudicat. Cum tragicus ille apud nos ait magnificum esse laudari a laudato viro, laude digno ait. Et cum aeque antiquus poeta ait laus alit artis.alit artes Erasmus; alitteris BA. non laudationem dicit, quae corrumpit artes. Nihil enim aeque et eloquentiam et omne aliud studium auribus deditum vitiavit quam popularis adsensio.
17
Fama vocem utique desiderat, claritas potest etiametiam Buecheler; enim BA. citra vocem contingere contenta iudicio. Plena est non tantum inter tacentis, sed etiam inter reclamantis. Quid intersit inter claritatem et gloriam dicam: gloria multorum iudiciis constat, claritas bonorum, Cuius, inquit, bonum est claritas, id est laus bono a bonis reddita?