Thesauros Literature Philosophy Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales Seneca, Lucius Annaeus ca. 4 B.C.-65 A.D

Book 16

8 Denique ut breviter includam quod sentio, et istos satagios ac sibi molestos describam tibi, tam intemperantes in ipsis miseriis quam sunt ante illas. Plus dolet quam necesse est, qui ante dolet quam necesse est; eadem enim infirmitate dolorem non aestimat, qua non exspectat; eadem intemperantia fingit sibi perpetuam felicitatem suam, fingit crescere debere quaecumque contigerunt, non tantum durare; et oblitus huius petauri, quo humana iactantur, sibi uni fortuitorum constantiam spondet.
9 Egregie itaque videtur mihi Metrodorus dixisse in ea epistula, qua sororem amisso optimae indolis filio adloquitur: mortale est omne mortalium bonum. De his loquitur bonis, ad quae concurritur. Nam illud verum bonum non moritur, certum est sempiternumque, sapientia et virtus; hoc unum contingit inmortale mortalibus.
10 Ceterum tam inprobi sunt tamque obliti, quo eant, quo illos singuli dies turbent, ut mirentur aliquid ipsos amittere amissuri uno die omnia. Quicquid est, dominus inscriberis, apud te est, tuum non est; nihil firmum infirmo, nihil fragili aeternum et invictum est. Tam necesse est perire quam perdere, et hoc ipsum, si intellegimus, solacium est. Aequo animo perde, pereundumperde, pereundum Madvig; perdere pereundum BA. est.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme