Thesauros Literature Philosophy Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales Seneca, Lucius Annaeus ca. 4 B.C.-65 A.D

Book 16

8 Hoc inter Pompeium et Caesarem, inter Ciceronem Catonemque commissum est, Catonem inquam illum, quo sedente populus negatur permisisse sibi postulare Florales iocos nudandarum meretricum, si credis spectasse tunc severius homines quam iudicasse. Et fient et facta sunt ista, et licentia urbium aliquando disciplina metuque, numquam sponte considet.
9 Non est itaque quod credas nosnos Haase; non BA. plurimum libidini permisisse, legibus minimum. Longe enim frugalior haec iuventus est quam illa, cum reus adulterium apud iudices negaret, iudices apud reumreum Pincianus; eum BA. confiterentur, cum stuprum committeretur rei iudicandae causa, cum Clodius isdem vitiis gratiosus, quibus nocens, conciliaturas exerceret in ipsa causae dictione. Credat hoc quisquam? Qui damnabatur uni adulterio, absolutus est multis.
10 Omne tempus Clodios, non omne Catones feret. Ad deteriora faciles sumus, quia nec dux potest nec comes deesse, et res ipsa etiam sine duce, sine comite procedit. Non pronum estnon pronum est Lipsius; non prae nuntius BA. tantum ad vitia, sed praeceps, et quod plerosque inemendabiles facit, omnium aliarum artium peccata artificibus pudori sunt offenduntque deerrantem, vitae peccata delectant.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme