Thesauros Literature Philosophy Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales Seneca, Lucius Annaeus ca. 4 B.C.-65 A.D

Book 16

8 Humilia praeterea tibi videri dicis omnia et parum erecta; quo vitio carere eum iudico. Non sunt enim humilia illa sed placida et ad animi tenoremenim humilia illa sed placida et ad animi tenorem later MSS. and Harl.; enim tenorem BA. quietum compositumque formata, nec depressa sed plana. Deest illis oratorius vigor stimulique, quos quaeris, et subiti ictus sententiarum. Sed totum corpus videris quam sit comptum; honestum est. Non habet oratio eius, sed dabit,dabit Lipsius; debet BA. dignitatem.
9 Adfer, quem Fabiano possis praeponere. Dic Ciceronem, cuius libri ad philosophiam pertinentes paene totidem sunt, quot Fabiani; cedam, sed non statim pusillum est, si quid maximo minus est. Dic Asinium Pollionem; cedam, et respondeamus: in re tanta eminere est post duos esse. Nomina adhuc. T. Livium, scripsit enim et dialogos, quos non magis philosophiae adnumerare possis quam historiae, et ex professo philosophiam continentis libros; huic quoque dabo locum. Vide tamen, quam multos antecedat, qui a tribus vincitur et tribus eloquentissimis.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme