Thesauros Literature Philosophy Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales Seneca, Lucius Annaeus ca. 4 B.C.-65 A.D

Book 16

26 De quibus non dubito quid sis sensurus. Quid enim est turpius quam captare in ipso luctu voluptatem, immo per luctum, et inter lacrimas quoque quod iuvet, quaerere? Hi sunt, qui nobis obiciunt nimium rigorem et infamant praecepta nostra duritiae,duritiae Madvig; duritia BA. quod dicamus dolorem aut admittendum in animum non esse aut cito expellendum. Utrumutrum later MSS.; virum BA. tandem est aut incredibiles aut inhumanius non sentire amisso amico dolorem an voluptatem in ipso dolore aucupari?
27 Nos quod praecipimus, honestum est; cum aliquid lacrimarum adfectus effuderit et, ut ita dicam, despumaverit, non esse tradendum animum dolori. Quid, tu dicis miscendam ipsi dolori voluptatem? Sic consolamur crustulo pueros, sic infantium fletum infuso lacte conpescimus.
27 Ne illo quidem tempore, quo filius ardet aut amicus expirat, cessare pateris voluptatem, sed ipsum vis titillare maerorem? Utrum honestius dolor ab animo summovetur an voluptas ad dolorem quoque admittitur? Admittitur dico? Captatur et quidem ex ipso.
28 Est aliqua inquit voluptas cognata tristitiae. Istuc nobis licet dicere, vobis quidem non licet. Unum bonum nostis voluptatem, unum malum dolorem; quae potest inter bonum et malum esse cognatio? Sed puta esse; nunc potissimum eruitur? Et ipsum dolorem scrutamur, an quidan quid Buecheler; aliquid BA; an aliquid later MSS. habeat iucundum circa se et voluptarium?

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme