Thesauros Literature Philosophy Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales Seneca, Lucius Annaeus ca. 4 B.C.-65 A.D

Book 16

19 Hae lacrimae per elisionem cadunt nolentibus nobis; aliae sunt, quibus exitum damus, cum memoria eorum, quos amisimus, retractatur. Et inest quiddam dulce tristitiae, cum occurrunt sermones eorum iucundi, conversatio hilaris, officiosa pietas; tunc oculi velut in gaudio relaxantur. His indulgemus, illis vincimur.
20 Non est itaque, quod lacrimas propter circulum adstantemcirculum adstantem Rossbach; circum stantem A. adsidentemque aut contineas aut exprimas; nec cessant nec fluunt umquam tam turpiter quam fmguntur; eant sua sponte. Ire autem possunt placidis atque compositis. Saepe salva sapientis auctoritate fluxerunt tanto temperamento, ut illis nec humanitas nec dignitas deesset. Licet, inquam, naturae obsequi gravitate servata.
21 Vidi ego in funere suorum verendos, in quorum ore amor eminebat remota omni lugentium scaena, nihil erat nisi quod veris dabatur adfectibus. Est aliquis et dolendi decor; hic sapienti servandus est et quemadmodum in ceteris rebus, ita etiam in lacrimis aliquid sat est; inprudentiumimprudentium later MSS.; id prudentium BA. ut gaudia sic dolores exundavere.
22 Aequo animo excipe necessaria. Quid incredibile, quid novum evenit? Quam multis cum maxime funus locatur, quam multis vitalia emuntur, quam multi post luctum tuum lugent! Quotiens cogitaveris puerum fuisse, cogita et hominem, cui nihil certi promittitur, quem fortuna non utique perducit ad senectutem; unde visum est, dimittit.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme