Thesauros Literature Philosophy Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales Seneca, Lucius Annaeus ca. 4 B.C.-65 A.D

Book 16

6 Innumerabilia sunt exempla eorum, qui liberos iuvenes sine lacrimis extulerint, qui in senatum aut in aliquod publicum officium a rogo redierint et statim aliud egerint. Nec inmerito; nam primum supervacuum est dolere, si nihil dolendo proficias. Deinde iniquum est queri de eo, quod uni accidit, omnibus restat. Deinde desiderii stulta conquestio est, ubi minimum interest inter amissum et desiderantem. Eo itaque aequiore animo esse debemus, quod quos amisimus, sequimur.
7 Respice celeritatem rapidissimi temporis, cogita brevitatem huius spatii, per quod citatissimi currimus, observa hunc comitatum generis humani eodem tendentis minimis intervallis distinctum, etiam ubi maxima videntur; quem putas perisse, praemissus est. Quid autem dementius quam, cum idem tibi iter emetiendum sit, flere eum, qui antecessit? Fiet aliquis factum, quod non ignoravit futurum? Aut si mortem in homine non cogitavit, sibi inposuit.
8 Fiet aliquis factum, quod aiebat non posse non fieri? Quisquis aliquem queritur mortuum esse, queriturmortuum esse queritur later MSS.; om. by B and A1. hominem fuisse. Omnis eadem condicio devinxit: cui nasci contigit, mori restat.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme