Book 16
14
Quare defecimus? Quare desperantes? Quicquid fieri potuit, potest, nos modo purgemus animum sequamurque naturam, a qua aberranti cupiendum timendumque est et fortuitis serviendum. Licet reverti in viam, licet in integrum restitui; restituamur, ut possimus dolores, quocumque modo corpus invaserint, perferre et fortunae dicere: cum viro tibi negotium est; quaere, quem vincas.
15
His sermonibusThe testimony of an ancient grammarian, and the change of subject in the text, may, as Hense states, indicate that a considerable passage is lost and that another letter begins here. Cf, the senex egregius of § 15. et his similibus lenitur illa vis ulceris, quam opto mehercules mitigari et aut sanari aut stare et cum ipso senescere. Sed securus de illo sum; de nostro damno agitur, quibus senex egregius eripitur. Nam ipse vitae plenus est, cui adici nihil desiderat sua causa, sed eorum, quibus utilis est.
16
Liberaliter facit, quod vivit. Alius iam hoshos later MSS.; his BA. cruciatus finissetfinisset later MSS,; finis est BA.; hic tam turpe putat mortem fugere quam ad mortem confugere. Quid ergo? Non, si suadebit res, exibit? Quidni exeat, si nemo iam uti eo poterit? Si nihil aliud quam dolori operam dabit?