Thesauros Literature Philosophy Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales Seneca, Lucius Annaeus ca. 4 B.C.-65 A.D

Book 16

11 Quid ergo adversus has amissiones auxili invenimus? Hoc, ut memoria teneamus amissa nec cum ipsis fructum excidere patiamur, quem ex illis percepimus. Habere eripitur, habuisse numquam. Peringratus est, qui cum amisit, pro accepto nihil debet. Rem nobis eripit casus, usumusum later MSS.; usus BA. fructumque apud nos relinquit, quem nos iniquitate desiderii perdidimus.
12 Dic tibi: Ex istis, quae terribilia videntur, nihil est invictum. Singula vicere iam multi: ignem Mucius, crucem Regulus, venenum Socrates, exilium Rutilius, mortem ferro adactam Cato; et nosvincamus aliquid.
13 Rursus ista, quae utista quae ut later MSS.; ita quae vis BA. speciosa et felicia trahunt vulgum, a multis et saepe contempta sunt. Fabricius divitias imperator reiecit, censor notavit. Tubero paupertatem et se dignam et Capitolio iudicavit, cum fictilibus in publica cena usus ostendit debere iis hominem esse contentum, quibus di etiamnunc uterentur. Honores reppulit pater Sextius, qui ita natus, ut rem publicam deberet capessere, latum clavum divo Iulio dante non recepit. Intellegebat enim quod dari posset, et eripi posse.
13 Nos quoque aliquid et ipsi faciamus animose; simus inter exempla.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme