Thesauros Literature Philosophy Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales Seneca, Lucius Annaeus ca. 4 B.C.-65 A.D

Book 15

61 Quaedam admonitionem in philosophia desiderant, quaedam probationem et quidem multam,multam Madvig; multa BA. quia involuta sunt vixque summa diligentia ac summa subtilitate aperiuntur. Si probationes necessariae sunt, et decreta, quae veritatem argumentis colligunt. Quaedam aperta sunt, quaedam obscura: aperta, quae sensu conprehenduntur, quae memoria; obscura, quae extra haec sunt.
61 Ratio autem non impletur manifestis; maior eius pars pulchriorque in occultis est. Occulta probationem exigunt, probatio non sine decretis est; necessaria ergo decreta sunt.
62 Quae res communem sensum facit, eadem perfectum, certa rerumcerta rerum Schweighaeuser; certarum and certum BA. persuasio; sine qua si omnia in animo natant, necessaria sunt decreta, quae dant animis inflexibile iudicium.
63 Denique cum monemus aliquem, ut amicum eodem habeat loco, quo se, ut ex inimico cogitet fieri posse amicum, in illo amorem incitet, in hoc odium moderetur, adicimus: iustum est et honestum. Iustum autem honestumque decretorum nostrorum continet ratio; ergo haec necessaria est, sine qua nec illa sunt.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme