Book 15
58
Causa hiscausa his Gertz; causarisque BA. quae iactationis est? Quod nihil liquet incertissimo regimine utentibus, fama. Si vis eadem semper velle, vera oportet velis. Ad verum sine decretis non pervenitur; continent vitam. Bona et mala, honesta et turpia, iusta et iniusta, pia et impia, virtutes ususque virtutum, rerum commodarum possessio, existimatio ac dignitas,dignitas later MSS.; dignitatis BA. valitudo, vires, forma, sagacitassagacitas later MSS.; sagittas or sanitas BA. sensuum; haec omnia aestimatorem desiderant. Scire liceat, quanti quidque in censum deferendum sit.
59
Falleris enim et pluris quaedam quam sunt putas, adeoque falleris, ut, quae maximi inter nos habentur, divitiae, gratia, potentia, sestertio nummo aestimanda sint.
59
Hoc nescies, nisi constitutionem ipsam, qua ista inter se aestimantur, inspexeris. Quemadmodum folia per se virere non possunt, ramum desiderant, cui inhaereant, ex quo trahant sucum; sic ista praecepta, si sola sunt, marcent; infigi volunt sectae.
60
Praeterea non intellegunt hi, qui decreta tollunt, eo ipso confirmari illa, quo tolluntur. Quid enim dicunt? Praeceptis vitam satis explicari, supervacua esse decreta sapientiae, id est dogmata. Atqui hoc ipsum, quod dicunt, decretum est tam me herculestam me hercules cod. Velz.; tam hercules BA. quam si nunc ego dicerem recedendum a praeceptis velut supervacuis, utendum esse decretis, in haec sola studium conferendum; hoc ipso, quo negarem curanda esse praecepta, praeciperem.