Thesauros Literature Philosophy Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales Seneca, Lucius Annaeus ca. 4 B.C.-65 A.D

Book 15

26 Memini fuisse quondam in sermone nobilem patinam, in quam quicquid apud lautos solet diem ducere, properans in damnum suum popina congesserat; veneriae spondylique et ostrea eatenus cireumcisa circumcisa, qua eduntur, intervenientibus distinguebantur echinis. Totam dissecti structiquedissecti structique Buecheler; destructique BA. sine ullis ossibus mulli constraverant.
27 Piget esse iam singula; coguntur in unum sapores. In cena fit, quod fieri debebatdebebat Gertz; debet saturo BA. in ventre. Expecto iam, ut mandueata manducata ponantur. Quantulo autem hoc minus est, festas excerpere atque ossa et dentium opera cocum fungi?
27 Gravest luxuriari per singula; omnia semel et in eundem saporem versa ponantur. Quare ego ad unam rem manum porrigam? Plura veniant simul, multorum ferculorum ornamenta coeant et cohaereant.
28 Sciant protinus hi, qui iactationem ex istis peti et gloriam aiebant, non ostendi ista, sed conscientiae dari. Pariter sint, quae disponi solent, uno iure perfusa. Nihil intersit: ostrea, echini, spondyli, mulli perturbati concoctique ponantur. Non esset confusior vomentium cibus.
29 Quomodo ista perplexa sunt, sic ex istis non singulares morbi nascuntur, sed inexplicabiles, diversi, multiformes, adversus quos et medicina armare se coepit multis generibus, multis observationibus.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme