Thesauros Literature Philosophy Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales Seneca, Lucius Annaeus ca. 4 B.C.-65 A.D

Book 15

11 Nam tibi de summa caeli ratione deumque Disserere incipiam et rerum primordia pandam; Unde omnis natura creet res, auctet alatque, Quoque eadem rursusquove eadem rursum Lucr. natura perempta resolvat, ut ait Lucretius. Sequitur ergo ut, cum contemplativa sit, habeat decreta sua.
12 Quid? Quod facienda quoque nemo rite obibit nisi is, cui ratio erit tradita, qua in quaque re omnes officiorum numeros exequi possit, quos non servabit, qui in rem praesentemin rem praesentem Hermes; in rem BA. praecepta acceperit, non in omnem.omnem later MSS.; omne BA. Inbecilla sunt per se et, ut ita dicam, sine radice, quae partibus dantur. Decreta sunt, quae muniant, quae securitatem nostram tranquillitatemque tueantur, quae totam vitam totamque rerum naturam simul contineant. Hoc interest inter decreta philosophiae et praecepta, quod inter elementa et membra; haec ex illis dependent, illa et horum causae sunt et omnium.
13 Antiqua, inquit, sapientia nihil aliud quam facienda ac vitanda praecepit, et tunc longe meliores erant viri. Postquam docti prodierunt, boni desunt. Simplex enim illa et aperta virtus in obscuram et sollertem scientiam versa est docemurque disputare, non vivere.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme