Thesauros Literature Philosophy Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales Seneca, Lucius Annaeus ca. 4 B.C.-65 A.D

Book 15

57 aurum quidem et argentum et propter ista numquam pacem agens ferrum, quasi male nobis committerentur, abscondit. Nos in lucem, propter quae pugnaremus, extulimus; nos et causas periculorum nostrorum et instrumenta disiecto terrarum pondere cruimus eruimus; nos fortunae mala nostra tradidimus nec erubescimus summa apud nos haberi, quae fuerant ima terrarum.
58 Vis scire, quam falsus oculos tuos deceperit fulgor? Nihil est istis, quamdiu mersa et involuta caeno suo iacent, foedius, nihil obscurius, quidni? Quae per longissimorum cuniculorum tenebras extrahuntur. Nihil est illis, dum fiunt et a faece sua separantur, informius. Denique ipsos opifices intuere, per quorum manus sterile terrae genus et infernum perpurgatur; videbis quanta fuligine oblinantur.
59 Atqui ista magis inquinant animos quam corpora, et in possessore eorum quam in artifice plus sordium est.
59 Necessarium itaque admoneri est,est Buecheler; et BA. habere aliquem advocatum bonae mentis et in tantoet in tanto Schweighaeuser; etantanto BA. fremitu tumultuque falsorum unam denique audire vocem. Quae erit illa vox? Ea scilicet, quae tibi tantis clamoribus ambitionis cxsurdato exsurdato salubria insusurret verba, quae dicat:

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme