Book 15
55
Sit ergo aliquis custos et aurem subinde pervellat abigatque rumores et reclamet populis laudantibus. Erras enim, si existimas nobiscum vitia nasci; supervenerunt, ingesta sunt. Itaque monitionibus crebris opiniones, quae nos circumsonant, repellantur.
56
Nulli nos vitio natura conciliat; illailla later MSS.; nulla BA. integros ac liberos genuit. Nihil quo avaritiam nostram inritaret, posuit in aperto. Pedibus aurum argentumque subiecit calcandumque ac premendum dedit quidquid est propter quod calcamur ac premimur. Illa vultus nostros erexit ad caelum et quidquid magnificum mirumque fecerat, videri a suspicientibus voluit. Ortus occasusque et properantis mundi volubilem cursum, interdiu terrena aperientem, nocte caelestia, tardos siderum incessus si conpares toti, citatissimos autem si cogites, quanta spatia numquam intermissa velocitate circumeant, defectus solis ac lunae invicem obstantium, alia deinceps digna miratu, sive per ordinem subeunt sive subitis causis mota prosiliunt, ut nocturnosnocturnos Buecheler; nocturni BA. ignium tractus et sine ullo ictu sonituque fulgores caeli patescentis columnasque ac trabes et varia simulacra flammarum. Haec supra nos itura disposuit;