Thesauros Literature Philosophy Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales Seneca, Lucius Annaeus ca. 4 B.C.-65 A.D

Book 15

36 Nemo, inquit, praeceptis curat insaniam; ergo ne malitiam quidem. Dissimile est. Nam si insaniam sustuleris, sanitas redit, atredit, at Buecheler; redita est BA. si falsas opiniones exclusimus, non statim sequitur dispectus rerum agendarum. Ut sequatur, tamen admonitio conroborabit rectam de bonis malisque sententiam. Illud quoque falsum est, nihil apud insanos proficere praecepta. Nam quemadmodum sola non prosunt, sic curationem adiuvant. Et denuntiatio et castigatio insanos coercuit. De illis nunc insanis loquor, quibus mens mota est, non erepta.
37 Leges, inquit, ut faciamus, quod oportet, non efficiunt, et quid aliud sunt quam minis mixta praecepta? Primum omnium ob hoc illae non persuadent, quia minantur, at haec non cogunt, sed exorant. Deinde leges a scelere deterrent, praecepta in officium adhortantur. His adice quodquod later MSS.; quo BA. leges quoque proficiunt ad bonos mores, utique si non tantum imperant, sed docent.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme