Thesauros Literature Philosophy Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales Seneca, Lucius Annaeus ca. 4 B.C.-65 A.D

Book 15

32 Si quis, inquit, recta habet et honesta decreta, hic ex supervacuo monetur. Minime; nam hic quoque doctus quidem est facere quae debet, sed haec non satis perspicit. Non enim tantum adfectibus inpedimur, quo minus probanda faciamus, sed inperitia inveniendi quid quaeque res exigat. Habemus interdum compositum animum, sed residem et inexercitatum ad inveniendamad inveniendam later MSS.; adveniendam BA. officiorum viam, quam admonitio demonstrat.
33 Expelle, inquit, falsas opiniones de bonis et malis, in locum autem earum veras repone, et nihil habebit admonitio, quod agat. Ordinatur sine dubio ista ratione animus, sed non ista tantum. Nam quamvis argumentis collectum sit, quae bona malaque sint, nihilominus habent praecepta partes suas. Et prudentia et iustitia officiis constat, officia praeceptis disponuntur.
34 Praetereapraeterea later MSS.; praeter BA. ipsum de malis bonisque iudicium confirmatur officiorum exsecutione, ad quam praecepta perducunt. Utraque enim inter se consentiunt; nec illa possunt praecedere, ut non haec sequantur. Et haec ordinem sequuntur suum; unde apparet illa praecedere.
35 Infinita, inquit, praecepta sunt. Falsum est. Nam de maximis ac necessariis rebus non sunt infinita. Tenues autem differentias habent, quas exigunt tempora, loca, personae, sed his quoque dantur praecepta generalia.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme