Thesauros Literature Philosophy Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales Seneca, Lucius Annaeus ca. 4 B.C.-65 A.D

Book 15

26 Seis Scis amicitias sancte colendas esse, sed non facis. Seis Scis inprobum esse, qui ab uxore pudicitiam exigit, ipse alienarum corruptor uxorum; scis ut illi nil eum adultero, sicsic later MSS.; sit BA. tibi nil esse debere cum paelice, et non facis. Itaque subinde ad memoriam redueendus reducendus es; non enim reposita illa esse oportet, sed in promptu. Quaecumque salutaria sunt, saepe agitari debent, saepe versari, ut non tantum nota sint nobis, sed etiam parata. Adice nune nunc, quod aperta quoque apertiora fieri solent.
27 Si dubia sunt, inquit, quae praecipis, probationes adicere debebis; ergo illae, non praecepta proficient. Quid, quod etiam sine probationibus ipsa monentis auctoritas prodest? Sic quomodo iurisconsultorum valent responsa, etiam si ratio non redditur. Praeterea ipsa, quae praecipiuntur, per se multum habent ponderis, utique si aut carmini intexta sunt aut prosa oratione in sententiam coartata, sicut illa Catoniana: emas non quod opus est, sed quod necesse est; quod non opus est, asse carum est, qualia sunt illa aut reddita oraculo aut similia: tempori parce, te nosce.
28 Numquid rationem exiges, eum tibi aliquis hos dixerit versus? Iniuriarum remedium est oblivio. Audentes fortuna iuvat, piger ipse sibi opstat. Advocatum ista non quaerunt; adfectus ipsos tangunt et natura vim suam exercente proficiunt.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme