Thesauros Literature Philosophy Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales Seneca, Lucius Annaeus ca. 4 B.C.-65 A.D

Book 15

23 Sana.sana later MSS.; suniat BA. inquit, avaritiam, et nihil habebis quod admoneas aut pauperem aut divitem, si cupiditas utriusque consedit.consedit Schweighaeuser; considet BA. Quid, quod aliud est non concupiscere pecuniam, aliud uti pecunia scire? Cuius avari modum ignorant, etiam non avari usum. Tolle, inquit, errores; supervacua praecepta sunt. Falsum est. Puta enim avaritiam relaxatam, puta adstrictam esse luxuriam, temeritati frenos iniectos, ignaviae subditum calcar; etiam remotis vitiis quid et quemadmodum debeamus facere, discendum est.
24 Nihil, inquit, efficient monitiones admotae gravibus vitiis. Ne medicina quidem morbos insanabiles vincit, tamen adhibetur aliis in remedium, aliis in levamentum. Ne ipsa quidem universae philosophiae vis, licet totas in hoc vires suas advocet, duram iam et veterem animis extrahet pestem. Sed non ideo nihil sanat, quia non omnia.
25 Quid prodest, inquit, aperta monstrare? Plurimum; interdum enim scimus nec adtendimus. Non docet admonitio, sed advertit, sed excitat, sed memoriam continet nec patitur elabi. Pleraque ante oculos posita transimus. Admonere genus adhortandi est. Saepe animus etiam aperta dissimulat; ingerenda est itaque illi notitia rerum notissimarum. Illa hoc loco in Vatinium Calvi repetenda sententia est: faetum factum esse ambitum scitis, et hoc vos scire omnes sciunt.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme