Book 15
20
Non est, inquit, quod protinus inbecillam aciem committas inprobo lumini; a tenebris primum ad umbrosa procede, deinde plus aude et paulatim claram lucem pati adsuesce. Non est quod post cibum studeas, non est quod plenis oculis ac tumentibus imperes; adflatum et vim frigoris in os occurrentis evita; alia eiusmodi, quae non minus quam medicamenta proficiunt. Adicit remediis medicina consilium.
21
Error, inquit, est causa peccandi. Hunc nobis praecepta non detrahunt nec expugnant opiniones de bonis ac malis falsas. Concedo per se efficacia praecepta non esse ad evertendam pravam animi persuasionem; sed non ideo nihil nenihil ne added by Buecheler. aliis quidem adiecta proficiunt. Primum memoriam renovant; deinde quae in universo confusius videbantur, in partes divisa diligentius considerantur. Aut istoaut isto Buecheler; aut in isto BA. modo licet et consolationes dicas supervacuas et exhortationes; atqui non sunt supervacuae, ergo ne monitiones quidem.
22
Stultum est, inquit, praecipere aegro, quid facere tamquam sanus debeat, cum restituenda sanitas sit, sine qua inrita sunt praecepta. Quid, quod habent aegri quaedam sanique communia, de quibus admonendi sunt? Tamquam ne avide cibos adpetant, ut lassitudinem vitent. Habent quaedam praecepta communia pauper et dives.