Book 14
35
Sed tunc quoque, cum inter homines est, non timet ullasest, non timet ullas Buecheler; est timet ullus BA. post mortem minas eorum, quibus usque ad mortem timeri parum est. Non conterret, inquit, me nec uncus nec proiecti ad contumeliam cadaveris laceratio foeda visuris. Neminem de supremo officio rogo, nulli reliquias meas commendo. Ne quis insepultus esset, rerum natura prospexit.prospexit Buecheler; prospicit BA. Quem saevitia proiecerit, dies condet.condet later MSS.; condit BA. Diserte Maecenas ait: Nec tumulum curo. Sepelit natura relictos. Alte cinctum putes dixisse. Habuit enim ingenium et grande et virile, nisi illud secundis discinxisset.secundis discinxisset later MSS.; secundis cinxisset BA. Vale.