Book 14
30
Nemo inprobe eo conatur ascendere, unde descenderat. Quid est autem cur non existimes in eo divini aliquid existere, qui dei pars est? Totum hoc, quo continemur, et unum est et deus; et socii sumus eius et membra. Capax est noster animus, perfertur illo, si vitia non deprimant. Quemadmodum corporum nostrorum habitus erigitur et spectat in caelum, ita animus, cui in quantum vult licet porrigi, in hoc a natura rerum formatus est, ut paria dis vellet. Et si utatur suis viribus ac se in spatium suum extendat, non aliena viavia Schweighaeuser; vita BA. ad summa nititur.
31
Magnus erat labor ire in caelum; redit. Cum hoc iter nactus est, vadit audaciter contemptor omnium nec ad pecuniam respicit aurumque et argentum illis, in quibus iacuere, tenebris dignissima, non ab hoc aestimat splendore,ab hoc aestimat splendore Rubenius; ad hoc aestimat splendorem BA. quo inperitoruminperitorum cod. Velz.; inperitior B; inpericior A. verberant oculos, sed a vetere caeno,a vetere caeno Rubenius; avertero caelo BA. ex quo illa secrevit cupiditas nostra et effodit.
31
Scit, inquam, aliubi positas esse divitias quam quo congeruntur; animum impleri debere, non arcam.
32
Hunc inponere dominio rerum omnium licet, hunc in possessionem rerum naturae inducere, ut sua orientis occidentisque terminis finiatfiniat later MSS.; fiat BA. deorumque ritu cuncta possideat,possideat later MSS.; possideant BA. cum opibus suis divites superne despiciat, quorum nemo tam suo laetus est quid cristis alieno.