Book 14
27
Dis, inquit, inmortalibus solis et virtus et beata vita contigit, nobis umbra quaedam illorum bonorum et similitudo. Accedimus ad illa, non pervenimus. Ratio vero dis hominibusque communis est; haec in illis consummata est, in nobis consummabilis.
28
Sed ad desperationem nos vitia nostra perducunt; nam ille alter secundus est ut aliquis parum constans ad custodienda optima, cuius iudicium bibat etiamnunc et incertum est. Desideret oculorum atque aurium sensum, bonam valitudinem et non foedum aspectum corporis et habitu manente suo aetatis praeterea longius spatium.
29
Per hanc potest non paenitenda agi vita, atagi vita at Buecheler; agitavit BA. inperfecto viro huic malitiae vis quaedam inest, quia animum habet mobilem ad prava. Illa apparens malitia et exagitataapparens malitia et exagitata Buecheler; aitarens malitia et ea agitata BA. abestA and B give de bono after abest; in B the words are added at the end of the line.; non est adhuc bonus, sed in bonum fingitur. Cuicumque autem deest aliquid ad bonum, malus est. Sed Si cui virtus animusque in corpore praesens, hic deos aequat, illo tendit originis suae memor.