Book 14
25
Quid est in virtute praecipuum? Futuro non indigere nec dies suos computare; in quantulo libet tempore bona aeterna consummat. Incredibilia nobis haec videntur et supra humanam naturam excurrentia. Maiestatem enim eius ex nostra inbecillitate metimurmetimur later MSS.; mentimur BA. et vitiis nostris nomen virtutis inponimus. Quid porro? Non aeque incredibile videtur aliquem in summis cruciatibus positum dicere beatus sum? Atqui haec vox in ipsa officina voluptatis audita est. Beatissimum, inquit, hunc et hunc diem ago Epicurus, cum illum hinc urinae difficultas torqueret, hinc insanabilis exulcerati dolor ventris.
26
Quare ergo incredibilia ista sint aput eos, qui virtutem colunt, quomquom O. Rossbach; cum BA. aput eos quoque reperiantur,reperiantur later MSS.; aperiantur BA. aput quos voluptas imperavit? Hi quoque degeneres et humillimae mentis aiunt in summis doloribus, in summis calamitatibus sapientem nec miserum futurum nec beatum. Atqui hoc quoque incredibile est, immo incredibiles. Non video enim, quomodo non in infimumnon in infimum vulg.; non in imum Buecheler; non infirmum BA. agatur e fastigio suo deiecta virtus. Aut beatum praestare debet, aut si ab hoc depulsa est, non prohibebit fieri miserum. Stans non potest mitti; aut vincatur oportet aut vincat.