Book 14
23
Si non potest, ut dicitis, sapiens ex beato in miserum decidere, non potest in non beatum. Quare enim qui labi coepit,qui labi coepit Muretus; qui illa coepit BA. alicubi subsistat? Quae res illum non patitur ad imum devolvi, retinet in summo. Quidni non possit beata vita rescindi? Ne remitti quidem potest, et ideo virtus ad illam per se ipsa satis est.
24
Quid ergo? inquit, sapiens non est beatior, qui diutius vixit, quem nullus avocavit dolor, quam ille, qui cum mala fortuna semper luctatus est? Responde mihi: numquid et melior est et honestior? Si haec non sunt, ne beatior quidem est. Rectius vivat oportet, ut beatius vivat; si rectius non potest, ne beatius quidem.ne beatius quidem later MSS.; ne beatus quidem BA. Non intenditur virtus, ergo ne beata quidem vita, quae ex virtute est. Virtus enim tantum bonum est, ut istas accessiones minutas non sentiat, brevitatem aevi et dolorem et corporum varias offensiones. Nam voluptas non est digna, ad quam respiciat.