Thesauros Literature Philosophy Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales Seneca, Lucius Annaeus ca. 4 B.C.-65 A.D

Book 14

10 Quidam ex Peripateticis quartam partem adieceruntadiecerunt later MSS.; adicerent B. civilem, quia propriam quandam exercitationem desideret et circa aliam materiam occupata sit. Quidam adfecerunt his partem, quam οἰκονομικὴν vocant, administrandae familiaris rei scientiam. Quidam et de generibus vitae locum separaverunt. Nihil autem horum non in illanon in illa the later MSS.; non illa B. parte morali reperietur.
11 Epicurei duas partes philosophiae putaverunt esse, naturalem atque moralem; rationalem removerunt. Deinde cum ipsis rebus cogerentur ambigua secernere, falsa sub specie veri latentia coarguere, ipsi quoque locum, quem de iudicio et regula appellant, alio nomine rationalem induxerunt, sed eum accessionem esse naturalis partis existimant.
12 Cyrenaici naturalia cum rationalibus sustulerunt et contenti fuerunt monilibus, sed hi quoque quae removent, aliter inducunt. In quinque enim partes moralia dividunt, ut una sit de fugiendis et petendis, altera de adfectibus, tertia de actionibus, quarta de causis, quinta de argumentis. Causae rerum ex naturali parte sunt, argumenta ex rationali.rationali later MSS.; morali B. Buecheler thinks that a phrase neutrum ex morali may have dropped out—neither belongs to the moral.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme